emplo perturbetur: et Deum ad rationem quodam modo vocare contendat. Ideo videmus Apostolum, quoties sublime aliquod mysterium tractat, occurrere multis absurdis: quibus noverat alioqui occupatum iri hominum mentes. Praesertim vero ubi de praedestinatione audiunt homines id quod tradit scriptura, multis tricis impediuntur. Est enim praedestinatio Dei vere labyrinthus, unde hominis ingenium nullo modo se explicare queat. Atqui adeo importuna est hominis curiositas, ut quo periculosior est cuiusque rei inquisitio, eo audacius perrumpat. Ita, ubi de praedestinatione sermo habetur, quia modum sibi imponere non potest, sua temeritate, velut in profundum mare, statim se demergit. Quod ergo piis remedium erit? An ut omnem praedestinationis memoriam refugiant? Minime. Nam cum nihil docuerit Spiritus sanctus, nisi quod scire nostra interesset: Utilis proculdubio erit eius notitia, quae modo sub Dei verbo se continebit. Haec ergo sit nobis sancta observatio, ne quid de ipsa scire appetamus, nisi quod scriptura docet. Ubi Dominus sacrum os suum claudit, viam quoque ultra pergendi mentibus nostris praecludamus. Sed quoniam homines sumus, quibus naturaliter in mentem veniunt stultae illae quaestiones: audiamus ex Paulo, quomodo sit illis occurrendum.
Nunquid iniustitia est apud Deum?) Haec est
