Jump to content

Page:P-298.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

iniustitiae species, quam imaginatur caro, quod altero praeterito, Deus alterum respiciat. Hunc scrupulum ut solvat Paulus, totam causam in duo membra partitur: quorum in priore de electis tractat, in altero tractat de reprobis: ac vult, ut in illis quidem Dei misericordiam contemplemur, in his autem agnoscamus iustum iudicium. Principio ergo respondet, digna execratione esse hanc cogitationem, ut iniustitia esse apud Deum credatur. Deinde in utramque partem declarat, quomodo nulla esse possit.


Moisi enim dicit, miser[e]bor cuius miser[e]bor.) Quantum ad electos attinet, non potest insimulari Deus ullius iniustitiae. Eos enim pro suo beneplacito, misericordia dignatur. Affert igitur hic Paulus responsum, quod accepit Moises a Domino, cum pro universi populi salute deprecaretur. Miserebor, respondit Deus, cuius miserebor: et commiseratione prosequar, quem commiseratione prosecutus fuero. Hoc autem oraculo declaravit Dominus, se nemini mortalium esse debitorem, gratuitae esse beneficentiae, quidquid illis benefaceret. Deinde hanc beneficentiam liberam esse: ut eam erogaret, cui placeret. Postremo, cur certis hominibus benefaciat, ac etiam benevelit, non autem omnibus, causam nullam voluntate sua superiorem posse cogitari. Perinde enim sonant verba, ac si dictum esset. Cuius semel decrevi misereri,