Jump to content

Page:P-308.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

culentius divinae bonitatis erga electos amplitudo confirmatur. Quid enim isti ab illis differunt, nisi quod ex eadem exitii voragine a Domino liberati sunt? idque non proprio aliquo merito, sed gratuita eius benignitate. Ergo fieri non potest, quin magis ac magis commendetur immensa illa clementia erga electos, cum respicimus quam miseri sint omnes, qui eius iram non effugiunt. Gloriae vocabulum, quod bis hic repetitur, interpretor positum pro misericordia Dei. μετωνυμικῶς, quia praecipua eius laus est in benefactis, sic et Ephe. 1. Docet nos adoptatos a Deo in laudem gloriae gratiae suae. paulo post subiungit, obsignatos spiritu haereditatis in laudem gloriae, suppressa gratiae verbo. Voluit ergo significare, electos esse instrumenta vel organa, quibus misericordiam suam exercet Deus: ut nomen suum in eis glorificetur.


Quos etiam vocavit: nimirum nos, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus. Quemadmodum et in Osee dicit. Vocabo populum meum, eum qui non est populus: et dilectam, eam quae non est dilecta.