Jump to content

Page:P-309.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Et erit in loco, ubi dictum est eis, non populus meus vos, illic vocabuntur filii Dei viventis. Iesaias autem clamat super Israel: si fuerit numerus filiorum Israel ut arena maris, reliquiae servabuntur: sermonem enim consummans et abbrevians, quoniam sermonem abbreviatum faciet Dominus in terra. Et quemadmodum prius dixerat Iesaias. Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, instar Sodomae facti essemus, et Gomorrhae essemus assimilati.


Ex disputatione, quam hactenus de libertate divinae electionis habuit, duo consequebantur. Nempe Dei gratiam non ita inclusam esse in populo Iudaico, ut non ad alias quoque nationes emanare, et in orbem universum effundere se posset. Deinde ne sic quidem alligatam esse Iudaeis, ut ad omnes Abrahae filios secundum carnem, sine exceptione, perveniat. Nam si Dei electio solo eius beneplacito fundata est,