quocunque se eius voluntas converterit, illic electio pariter locum habet. Electione ergo posita, iam via quodammodo strata est ad ea, quae dicere instituit, tum de vocatione gentium, tum Iudaeorum reiectione, quarum altera, ob novitatem, absurda: altera prorsus indigna videbatur. Quia tamen haec posterior plus habebat offensionis, illam priore loco tractat. Dicit ergo, vasa misericordiae Dei, quae ipse in nominis sui gloriam seligit, undique assumi: nec minus ex Gentibus, quam ex Iudaeis. Ceterum in relativo, quos, etsi non plane observata est a Paulo ratio grammatices, voluit tamen, velut transitu facto, subiicere, nos esse illa gloriae Dei vasa, qui assumpti sumus, partim ex Iudaeis, partim ex Gentibus. Ubi a vocatione Dei probat, non esse nationis discrimen in electione. Nam si origo a Gentibus ducta impedimento non fuit, quominus nos etiam Deus vocaret, constat gentes minime ab arceri a regno Dei, et foedere salutis aeternae.
Quemadmodum in Osee dicit.) Nunc illam gentium vocationem novam non debere videri ostendit. Ut pote quae prophetae vaticinio multo ante fuerit contestata, sensus est apertus: nisi quod in accommodando testimonio laboratur. Siquidem prophetam illic de Israelitis loqui, nullus negaverit. Dominus enim, eorum sceleribus offensus, posthac sibi non amplius fore in populum denunciat. Postea consolationem subiicit. Et
