ex non dilectis, facit dilectos, ex non populo, populum. Paulus autem, quod in Israelitas nominatim confertur, ad gentes conatur applicare. Qui optime hactenus explicarunt hunc nodum, putarunt Paulum sic voluisse ratiocinari. Quod posset impedimento videri esse gentibus, quo minus participes fiant salutis, id quoque fuisse in gente Israelitica. Quomodo igitur Deus olim Iudaeos, quos abiecerat et exterminarat, in gratiam benigne recepit: ita et erga gentes eadem benignitate nunc utitur. Verum quia haec interpretatio, etsi sustineri potest, videtur tamen mihi habere aliquid coactum: cogita an non haec sit aptior. Si consolationem illam prophetae non Iudaeis modo, sed gentibus datam credamus. Neque enim novum est aut insolens prophetis, postquam Iudaeis ob sua flagitia Dei ultionem edixerunt, convertere se ad regnum Christi: quod in totum orbem propagandum erat. Neque id importune. Quando enim iram Domini ita Iudaei peccatis suis provocarint, ut repudiari ab ipso mereantur, nulla salutis spes superest, nisi ad Christum se convertant: per quem foedus gratiae instauratur ac confirmatur. Et certe cum in rebus desperatis unicum sit refugium Christus, nulla solida consolatio afferri miseris peccatoribus, et iram Dei sibi imminere cernentibus potest, nisi Christo proposito. Ergo hoc, ut monuimus, prophetis solenne est, ubi populum
Page:P-311.png
Appearance
