Jump to content

Page:P-312.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

divinae ultionis comminatione consternarunt, ad Christum revocare, unicum desperatorum asylum. Ubi autem erigitur regnum Christi, simul suscitatur caelestis illa Ierusalem, in quam cives ex omnibus mundi partibus congregantur. Id vero praecipue valet in praesenti oraculo. Nam cum Iudaei e familia Domini eliminati essent, eo modo redacti erant in vulgarem ordinem, et gentibus pares facti. Post sublatum discrimen, iam Dei misericordia in omnibus gentibus promiscue locum habet.


Non plebem meam plebem meam.) Tametsi quos aeterno suo consilio sibi destinavit Deus in filios, hi sunt illi perpetuo filii: scriptura tamen saepe non recenset inter Dei filios, nisi quorum electio vocatione est approbata. Unde etiam nos docet non iudicare, ac multominus pronunciare de electione Dei, nisi quatenus se suis signis manifestat. Sic postquam Ephesiis ostenderat Paulus, suam electionem et adoptionem ante mundi creationem apud Deum fuisse definitam, aliquanto post, fuisse quondam alienos a Deo testatur. Nimirum pro eo tempore, quo suam erga eos dilectionem Dominus nondum ostenderat: tametsi aeterna misericordia amplexus foret. Ergo hoc loco non dilecti appellantur, quibus iram potius, quam dilectionem, testatur Deus.


Esaias autem clamat.) Ad secundam partem nunc