progreditur: a qua incipere noluit, ne eorum animos nimis exulceraret. Atque hoc non sine artificio est, quod Esaiam clamantem facit, non loquentem, quo scilicet maiorem attentionem excitet. Porro aperta sunt prophetae verba, ad deterrendos Iudaeos, ne in carne nimium glorientur. Horrendum enim auditu est, quod ex infinita multitudine exiguus tantum numerus salutem consequitur. Sed quia id de suo tempore vaticinatus erat propheta, videndum quomodo ad institutum Pauli rite accommodetur, sic autem debet. Cum Dominus vellet e captivitate Babylonica populum suum liberare, ex immensa illa multitudine ad paucissimos modo liberationis suae beneficium pervenire voluit: qui excidii reliquiae merito dici possent, prae numeroso illo populo, quae in exilio perire sustinebat. Iam restitutio illa carnalis veram ecclesiae Dei instaurationem figuravit, quae in Christo peragitur. Quod ergo tunc accidit, multo certius nunc adimpleri convenit.
Sermonem enim consummans et abbrevians.) Omissa interpretationum varietate, mihi Germanus sensus hic videtur. Dominus sic et decurtabit, et abscindet populum suum, ut videri possit quaedam veluti consumptio, quod residuum erit: facies aut vestigium ingentis ruinae. Haec tamen paucitas, quae a consumptione restabit, erit opus iustitiae Domini,
