Jump to content

Page:P-314.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

vel quod magis placet, serviet ad testificandam Dei iustitiam per universum orbem. Quia verbum generaliter in scriptura rem significat, verbum consummatum ponitur pro consummatione. Quanquam consumptionem potius dici oportuit: Ubi tamen non tantum hic erratum est ab interprete: sed Esaiae 8. et Ezechiel. 11. Ubi dicitur Ah, ah, Domine Deus consummationem facies reliquiarum Israel? Cum velit dicere Propheta, Reliquiasne ipsas ad ultimam internecionem disperdes? Verum Esaias hic hyperbolice loquitur, dum consumptionem vocat extenuationem, qualis in signi aliqua clade fieri solet.


Et quemadmodum prius dixerat Esaias.) Aliud ex primo capite testimonium affert, ubi vastitatem Israelis pro suo tempore propheta deplorat. Id autem si semel factum fuit, non est novum exemplum. Nihil enim habet praerogativae populus Israel, nisi a parentibus qui eum in modum tractati fuerant: ut propheta conqueratur, sic afflictos fuisse, ut parum abfuerint ab excidio Sodomae et Gomorrhae. Hoc tamen discrimen erat, quod pauculi asservati erant in semen, ad nomen excitandum, ne penitus interiret, ac aeterna oblivione deleretur.


Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam,