Jump to content

Page:P-315.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

assecutae sunt iustitiam. Iustitiam autem ex fide. Israel autem sectando legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim ad lapidem offensionis, Quemadmodum scriptum est. Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram offendiculi. Et omnis qui crediderit in eum, non pudefiet.


Nunc, quo praecidat Iudaeis omnem occasionem obmurmurandi Deo, incipit causas ostendere humano captui comprehensibiles, cur gens Iudaica sic abiecta fuerit. Faciunt autem perperam, ac ordinem invertunt, qui has causas statuere et erigere conantur supra arcanam Dei praedestinationem, quam pro suprema causa habendam prius docuit. Verum quemadmodum illa causis omnibus est superior: ita impiorum pravitas et malitia locum materiamque praebet Dei iudiciis. Quoniam autem in difficili causa versabatur, utitur communicatione, et velut dubitanter interrogat, quid hic dici possit.