Jump to content

Page:P-316.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Quod gentes, quae non sectabantur.) Nihil absurdius, aut minus consuetaneum videbatur, quam gentes, quae nulla iustitiae cura, in carnis suae lasciviis volutabantur, in salutis participationem vocatas iustitiam obtinere. Iudaeos contra, qui legis operibus studiose incubuerant, ab omni iustitiae praemio depelli. Paulus id quod mire paradoxum erat, ita nudis verbis effert, ut addita ratione temperet, quidquid inerat asperitatis. Nempe iustitiam, quam apprehenderunt gentes, constare fide: ideo pendere a Domini misericordia, non propria hominis dignitate. Studium autem illud legis, quo Iudaei tenebantur, praeposterum fuisse, quia iustificari per opera studebant, sicque eo contendebant, quo pervenire homo non potest. Quin et in Christum impingebant, per quem unum ad iustitiam adipiscendam patet aditus.


Sectando legem iustitiae et c.) Mihi priore loco legem iustitiae posuisse videtur per hypallagen, pro iustitia legis. Secundo loco repetiisse alio sensu, tantum pro iustitiae forma seu regula. Proinde sensus erit, quod Israel in iustitia legis, eam scilicet, quae in lege praescripta est, ut benefaciendo vitam nobis comparemus insistendo, non sit assecutus veram iustificationis rationem.


Non ex fide, sed quasi ex operibus.) Vide ut fides et operum merita comparantur, velut res penitus