contrariae. Cum ergo fiducia operum maximum sit obstaculum, quo via nobis intercluditur ad iustitiam consequendam. Necesse est, ut, illa valere iussa, in unam Dei bonitatem recumbamus. Terrere enim merito debet hoc Iudaeorum exemplum omnes eos, qui ad regnum Dei per opera obtinendum contendunt. Non enim opera legis ceremoniarum observationes vocat (ut supra ostensum fuit) sed operum merita, quibus fides opponitur, solam Dei clementiam utroque, ita dicam, oculo respiciens, nullo propriae dignitatis intuitu.
Offenderunt enim in lapidem.) Quomodo in Christum impingant, qui operum fiducia nituntur, non est cognitu difficile. Nisi enim peccatores nos agnoscimus, propriae iustitiae inopes ac vacuos, obscuramus Christi dignitatem: quae in hoc sita est, ut sit lumen, salus, vita, resurrectio, iustitia, medicina nobis omnibus. Quorsum autem ista omnia, nisi ut caecos illuminet, damnatos restituat, mortuos vivificet, in nihilum redactos exsuscitet? Morbis confectos curet ac sanet? Imo si quid nobis arrogamus iustitiae, cum Christi virtute quodammodo luctamur. Siquidem eius officium est, non minus omnem carnis superbiam conterere, quam laborantes ac sub onere fatigatos sublevare ac solari. Proprie autem citatum est testimonium. Nam illic denunciat Deus, se
