Jump to content

Page:P-318.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

fore populo Iudae et Israel in offendiculum, ad quod impingentes corruant. Cum Christus ille ipse Deus sit, qui per Prophetam loquebatur, non est mirum, id nunc quoque in ipso adimpleri.


Et omnis qui crediderit non confundetur.) Hoc aliunde sumptum testimonium ad piorum consolationem subiecit: ac si diceret. Quod Christus lapis offensionis dicitur, non est quod ipsum exhorrescamus, aut pro fiducia formidinem concipiamus. In ruinam siquidem incredulis positus est: piis autem in vitam ac resurrectionem. Ergo quemadmodum vaticinium illud de offensione et scandalo impletur in rebellibus et incredulis: ita aliud est, quod ad pios dirigitur. Nempe ipsum esse lapidem fortem, pretiosum, angularem, firmissime fundatum, quo quicunque subnitetur, non praecipitabit. Quod autem pro festinare, seu praecipitare, pudefieri posuit, id habuit a septuaginta. Certum quidem est, illic Dominum voluisse spem suorum confirmare. Ubi autem Dominus bene sperare nos iubet, ex eo sequitur, non posse nos pudefieri. Vide locum. 1. Petri. 2. huic non absimilem.