CAPUT DECIMUM.
Fratres, benevolentia certe cordis mei et deprecatio ad Deum super Israel est in salutem. Testimonium enim reddo illis, quod zelum Dei habent: sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei iustitiam, et propriam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei subiecti non fuerunt. Finis enim legis Christus, in iustitiam omni credenti.
Hinc videmus, quanta solicitudine sanctus vir offensionibus obviarit. Adhuc enim ut temperet, quidquid erat acerbitatis in exponenda Iudaeorum reiectione, suam, ut prius, erga eos benevolentiam testatur: et eam ab effectu comprobat, quod sibi eorum salus curae esset coram Domino. Haec enim affectio ex genuina demum charitate nascitur.
Testimonium enim de illis.) Hoc ad faciendam amoris fidem pertinebat. Fuit autem iusta causa, cur eos misericordia
