Jump to content

Page:P-320.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

potius quam odio prosequi deberet: cum cerneret eos ignorantia tantum labi, non animi pravitate. Imo cum videret non nisi aliquo Dei affectu moveri ad persequendum Christi regnum. Caeterum hinc discamus, quo nos bonae nostrae intentiones abripiant, si illis obsecundamus. Vulgo haec putatur optima et valde idonea excusatio, ubi iis qui redarguuntur, obtendit se non malo animo fecisse. Atque hic praetextus hodie innumeros detinet: ne studium ad inquirendam Dei veritatem applicent, quod putant excusabile fore, quidquid ignorantione citra destinatam malitiam, imo cum bona intentione deliquerint. Atqui nemo est nostrum, qui Iudaeos excusare sustineat, quod Christum crucifixerint, quod in Apostolos immaniter saevierint, quod Evangelium perdere et extinguere conati fuerint. Cum tamen eadem illis defensio suppetat, qua secure gloriamur. Facessant ergo vanae illae tergiversationes de bona intentione. Si Deum ex animo quaerimus, sequamur viam, quae sola ad eum pervenitur. Melius est, ut vel claudicare in via, quam extra viam strenue currere, ut ait Augustinus. Si religiosi esse volumus, meminerimus veram esse quod Lactantius docet, eam demum veram esse religionem, quae coniuncta est cum Dei verbo. Rursum tamen cum videmus eos perire, qui bona intentione errant in tenebris, cogitemus nos esse mille mortibus dignissimos, si a Deo illuminati, scientes