Et volentes, ab eius via evagamur.
Ignorantes enim Dei iustitiam.) En quomodo inconsiderato zelo aberrarint. Nempe quod propriam iustitiam erigere voluerunt. Quae stulta fiducia ex divinae iustitiae ignoratione provenit. Observa Dei iustitiam cum nostra opponi, veluti cum re contraria sibi, et quae stare simul nequeat: Iustitia Dei, ea quae nobis imputatur coram Domino, ideo dicitur, quoniam ipsius est, et ab ipso: Ut rursum propria hominum, quam petunt a seipsis. Iustitiae ergo Dei non subiicitur, qui vult in se ipso iustificari. Quia principium recipiendae divinae iustitiae est, propria iustitia se abdicare.
Finis enim legis Christus.) Mihi non male quadrare videtur hoc loco verbum complementi: nisi obstaret, quod altera lectio omnium consensu recepta est: et ipsa quoque non male convenit. proinde nos eam retinebimus. Hac ratione occurrit Apostolus obiectioni, quae contra moveri poterat. Videri enim poterant Iudaei rectam viam tenuisse, quia in legis iustitiam incubuerant. hanc falsam opinionem refellere necesse habuit. Quod hic facit. Indicat enim legis praeposterum interpretem, qui per eius opera iustificari quaerit, quoniam in hoc lex data est, quo nos ad aliam iustitiam manu duceret. Imo quidquid doceat lex, quidquid praecipiat, quidquid
