Jump to content

Page:P-322.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

promittat: semper Christum habet pro scopo. Ergo in ipsum dirigendae sunt omnes partes. Id autem fieri nequit, quin omni iustitia spoliati, peccati agnitione confusi, ab ipso uno iustitiam gratuitam petamus. habemus autem insignem locum: quod lex omnibus suis partibus in Christum respiciat. Itaque rectam eius intelligentiam habere nemo poterit, qui non ad hunc scopum perpetuo collimet.


Moises enim describit iustitiam quae est ex lege, quod qui fecerit ea homo, vivet in ipsis. Quae vero est ex fide iustitia, sic dicit. Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in caelum? hoc est Christum deducere. Aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum ex mortuis educere. Sed quid dicit scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quod si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et credideris