Jump to content

Page:P-323.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

in corde tuo, quod Deus suscitavit illum ex mortuis, salvus eris. Corde enim creditur in iustitiam: ore fit confessio in salutem.


Ut appareat, quantopere inter se pugnent iustitia fidei, et operum iustitia, eas nunc inter se confert. Comparatione enim magis elucescit repugnantia, quae est inter res contrarias. Agit autem non prophetarum oraculis: sed ipsius Mose testimonio, ob hanc unam causam, ut intelligerent Iudaei non esse datam a Mose legem, quae ipsos in operum fiducia detineret: sed quae ad Christum potius duceret. Nam etiam si prophetas suae sententiae testes citasset: haerebat tamen hic scrupulus, cur lex aliam iustitiae formam praescriberet? Hunc ergo optime solvit, cum ex ipsa legis doctrina, stabilit fidei iustitiam. Porro quod Paulus consentientem facit legem cum fide: et tamen illius iustitiam huius iustitiae opponit, eius est intelligenda ratio. Lex bifariam accipitur. Nunc enim significat universum Mose ministerium, nunc partem illam duntaxat, quae praeceptis, praemiis, et poenis continetur. Moses autem in universo ministerio hoc officii habuit, ut populum de vera pietatis regula erudiret. Id si verum est, oportuit illum poenitentiam et fidem praedicare, fides, nisi propositis divinae miseri-