cordiae promissionibus, et illis quidem gratuitis, non docetur. Itaque oportuit esse Evangelii praeconem. Quod fideliter praestitisse constat ex multis locis. Quo populum ad poenitentiam institueret, docere debuit, quae vivendi ratio esset Deo accepta. Eam legis praeceptis complexus est. Iam quo iustitiae amorem populi animis instillaret, rursum iniquitatis insereret odium: promissiones, et minae addendae fuerunt: quae praemia iustis esse reposita, peccatoribus vero horrendas poenas denunciarent. Nunc populi officium erat considerare, quot modis esset maledictus, et quam procul ab eo esset, ut posset Deo operibus promereri. Ita, desperatione propriae iustitiae concepta, ad divinae bonitatis portum, adeoque ad Christum ipsum confugere. Ille finis fuit Mosaici ministerii. Iam vero quia Evangelicae promissiones sparsim tantum leguntur apud Mosen: ac illae etiam nonnihil obscurae: praecepta vero, et praemia legis cultoribus constituta identidem recurrunt, merito ista functio proprie ac peculiariter Moisi tribuitur: docere qualis sit vera operum iustitia: deinde, qualis eius observationem remuneratio, qualis transgressionem ultio maneat, ostendere. Hac ratione Moses ipse cum Christo comparatur apud Ioannem: ubi dicitur, legem a Moise esse datam, a Christo gratiam et veritatem fuisse adimpletam. Quod ergo hic de iustitia legis dicitur, referre
Page:P-324.png
Appearance
