Jump to content

Page:P-325.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

referre convenit, non ad totam Mose functionem: sed ad partem istam, quae peculiariter quodammodo ei commissa fuit. Nunc ad verba ipsa venio.


Moses enim describit.) Paulus habet, ὁ γράψας: sed est aph[a]eresis, pro describere. Est autem locus ex 18. Levitici. Ubi Dominus vitam aeternam pollicetur iis qui legem suam servaverint. Sic enim Paulum quoque accepisse vides: non de temporali modo vita, quod nonnullis placet. Paulus autem sic inde arguit. Cum nemo iustitiam a lege praescriptam consequatur, nisi qui exacte omnes eius praecepta impleverit: Ab ea autem perfectione omnes homines semper longe abfuerint: frustra quis ad salutem hac via contendat. Perperam ergo fecit Israel, qui legis iustitiam speravit se posse adipisci, a qua omnes excludimur. Vide quomodo a promissione ipsa arguat, nihil eam nobis prodesse, propter conditionem scilicet impossibilem. Quam ergo futilis argutiae est, promissiones legales citare, ad statuendam operum iustitiam? Cum iis enim manet nos certa maledictio. Ab iis nulla benedictio pervenire ad nos potest.


Iustitia autem fidei sic dicit.) Hic locus eiusmodi est, qui lectorem non parum torquere possit, idque duabus de causis. Nam et improprie videtur