Jump to content

Page:P-326.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

a Paulo detortus, et verba ipsa in alienum sensum commutata, sed de verbis postea videbimus: prius animum advertamus ad applicationem. Locus est enim 30. Deuteronomii: Ubi, quemadmodum in superiore, de legis doctrina loquitur Moses. Paulus autem ad Evangelicas promissiones trahit. Hic nodus sic bene expedietur. Moses facilitatem illic ostendit perficiendae Domini voluntatis, ex eo quod iam illis occulta non est, nec longe dissita, sed sub aspectum posita. Si de sola lege sermo esset, frivolum fuisset argumentum, cum nihilo sit factu facilior lex Dei ante oculos posita, quam si procul abesset. Ergo non legem solam designat: sed totam in genere Dei doctrinam, quae Evangelium sub se comprehendit. Verbum enim legis per se, nunquam in corde nostro est: ac ne minima quidem eius syllaba, donec per fidem Evangelii inseritur. Deinde etiam post regenerationem verbum legis proprie in corde nostro esse non dicetur: quia perfectionem requirit, a quo longe fideles quoque ipsi distant. At verbum Evangelii est, etiam si cor non impleat: Nam imperfectionis ac defectus veniam offert. Ac omnino Moses illo capite, quemadmodum et quarto, insignem Dei benevolentiam populo commendare studet, ex eo, quod eum in suam disciplinam et magisterium susceperat: Quae commendatio a nuda lege sumi non poterat.