Ne dixeris in corde tuo. Quis ascendet, etc.) Moses caelum et mare nominat, tanquam loca remotiora, et homini aditu difficilia. Paulus autem, perinde ac si aliquid spiritualis mysterii lateret sub his vocibus, ad mortem et resurrectionem Christi trahit. Si quis istam interpretationem nimis coactam et argutam esse causetur, intelligat non fuisse Apostolo propositum, Mose locum anxie tractare: sed ad praesentis causae tractationem duntaxat applicare. Non ergo syllabatim recenset, quid sit apud Mosen, sed expositione utitur, qua instituto suo testimonium Mose propius accommodat. Ille de locis inaccessis locutus erat. Paulus ea loca expressit, quae et ab aspectu nostro maxime omnium sunt abscondita: et fidei tantum nostrae respicienda sunt. Quare si per amplificationem vel expositionem haec dicta accipias, non poteris dicere, quod Paulus violenter aut importune detorserit Moisi verba: sed potius fateberis, citra ullam sensus iacturam, eleganter ad vocabula caeli et maris allusisse. Simpliciter ergo nunc verba Pauli enarremus: Quia duobus fundamentis salutis nostrae securitas incumbit: dum et acquisitam nobis vitam intelligimus et mortem devictam: utroque per verbum Evangelii fidem suffultam esse docet. Christus enim, moriendo, mortem absorbuit: Resurgendo, vitam in potestatem suam accepit. Iam Evangelio mortis ac resurrectionis
Page:P-327.png
Appearance
