Jump to content

Page:P-328.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Christi beneficium nobis communicatur. Ergo non est quod ultra quidpiam appetamus. Itaque ut constet fidei iustitiam abunde ad salutem sufficere: Duo illa membra contineri sub ea docet, quae sola ad salutem desiderantur. Quis ergo ascendet in caelum, tantundem valet, ac si dicas. Quis scit an nos haereditas illa aeternae et caelestis vitae maneat? Quis descendet in abyssum, ac si dicas. Quis scit an mortem corpoream sequatur etiam sempiternus animae interitus? Utramque dubitationem docet esse fidei iustitia sublatam. Nam altera Christum e caelo deduceret, altera e morte reduceret. Christi enim in caelum ascensio fidem nostram de aeterna vita sic firmare debet, ut Christum pene ipsum e caelorum possessione detrahat, qui dubitat, an caeli haereditas parata sit fidelibus, quorum nomine et causa illuc ingressus est. Similiter cum inferorum horrores subiecit, ut nos inde liberaret: revocare in dubium, an adhuc huic miseriae obnoxii sint fideles, est irritam facere eius mortem, et veluti abnegare.


Sed prope est verbum.) In verbo igitur contemplanda omnia caeli secreta: quae et aciem oculorum perstringerent suo fulgore, et aures obstupefacerent, et mentem ipsam hebetarent. Insignis locus, ad consolationem animae fidelis de verbi certitudine, quod in ipsa non minus secure conquiescere debeat, quam in praesentissimo rerum aspectu.