Jump to content

Page:P-329.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Hoc est verbum fidei.) Merito id assumit Paulus. Nam legis doctrina paratam ac tranquillam conscientiam minime reddit: nec ei suppeditat, quibus contentam esse oporteat. Interim tamen non excludit reliquas verbi partes: ac ne praecepta quidem ipsa legis: sed vult statuere peccatorum remissionem pro iustitia, etiam citra exactam obedientiam, quam lex requirit, sufficit ergo Evangelii verbum ad animae tranquillitatem: quo non iubemur operibus iustitiam promereri, sed gratuito oblatam nobis, corde amplecti. Verbum autem fidei, pro verbo promissionis, hoc est, pro ipso Evangelio μετωνυμικῶς dictum: quoniam correlationem habet cum fide. Particula ista, quod praedicamus, ideo adiecta est, ne quis suspicaretur Paulum a Mose dissidere. Testatur namque in Evangelii ministerio sibi cum Mose optimam esse consensionem, quandoquidem ille quoque non alibi, quam in gratuita promissione divinae gratiae, felicitatem nostram collocarit.


Quod si confitearis.) Hic quoque allusio est magis, quam propria aut genuina interpretatio. Nam verisimile est Mosen oris vocabulo, per synecdochen usum esse, pro facie, seu conspectu: at non dedecuit Apostolum alludere ad nomen oris, in hunc modum. Quando coram ore nostro verbum suum proposuit Dominus, proculdubio nos ad confessionem eius