Jump to content

Page:P-330.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

vocat. Ubicunque enim est verbum Domini, illic debet fructificare: fructus autem oris est confessio. Quod autem fidei confessionem praeponit, est anastrophe, scripturis satis familiaris. Melior enim ordo futurus erat, si praemissa cordis fiducia, oris confessio subiecta foret, quae ex ea nascitur.


Quod Deus illum suscitavit.) Hoc ideo nominatim posuit, quod in Christi resurrectione habemus salutis nostrae complementum. Etsi enim morte peracta est redemptio et satisfactio, per quam Deo sumus reconciliati: Victoria tamen adversus peccatum, mortem, et Sathanam, resurrectione parta fuit, simul etiam vita instaurata. Unde et saepe una resurrectio pro salutis certitudine memoratur. Et sane mortem sub se continet: non autem continetur sub morte. De eo dictum est aliquid cap. 6.


Corde enim creditur ad iustitiam.) Hic locus nos adiuvare potest ad intelligendam fidei iustificationem. Nam ostendit inde nobis iustitiam obtingere, quod Dei bonitatem, in Evangelio nobis oblatam, amplectimur. Hinc ergo sumus iusti, quod Deum nobis in Christo propitium esse credimus. Verum observemus fidei sedem non in cerebro esse, sed in corde. neque vero de eo contendimus, qua in parte corporis sita sit fides, sed quoniam cordis nomen pro serio et sincero affectu fere capitur: Dico firmam esse et efficacem fi-