Jump to content

Page:P-331.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

cem fiduciam: non nudam tantum notionem.


Ore confessio fit ad salutem.) Mirum videri queat, cur nunc salutis nostrae portionem fidei tribuat, toties testatus, sola fide nos salvos fieri: sed ex eo colligi non debet, confessionem, salutis nostrae causam esse. Tantum significare voluit, quomodo salutem nostram Deus perficiat. Nempe dum fidem, quam pectoribus nostris indidit, emergere per confessionem facit. Quin potius voluit notare, quae sit fides vera, ex qua hic fructus emanat: ne quis inanem fidei titulum pro ea praetenderet. Nam cor ita debet accendere studio gloriae Dei, ut flammam suam extra egerat. Et sane qui est iustificatus, salutem iam obtinet. Non ergo minus corde ad salutem creditur, quam ore fit confessio. Vides sic distinxis­se, ut iustificationis causam ad fidem referret, deinde ostenderet, quid ad salutem consummandam sit necessarium. Neque enim corde credere quis potest, quin ore confiteatur. Et necessitas quidem est perpetua consequentiae: non quae salutem confessioni adscribat. Ceterum viderint, quid respondeant Paulo, qui nobis hodie imaginariam quandam fidem fastuose iactant, quae secreto cordis contenta, confessione oris, veluti re supervacanea et inani, supersedeat. Nimis nugatorium est, asserere ignem esse, ubi nihil sit flammae, neque caloris.


Dicit enim scriptura, omnis qui