credit in eum, non pudefiet. Non est distinctio Iudaei et Graeci. Unus enim Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant eum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Postquam causas annotavit, cur Iudaei merito a Domino reprobentur: redit ad gentium vocationem asserendam. Quae pars est altera quaestionis, in qua nunc versatur. Quoniam igitur viam ostenderat, qua ad salutem homines perveniant: et eam quidem, quae non minus gentibus, quam Iudaeis, competebat. Nunc addito primo signo universali ad gentes illam aperte protendit: deinde gentes quoque nominatim in eam vocat. Repetit autem, quod iam adduxerat testimonium ex Iesaia: ut sententia plus habeat authoritatis: simul ut pateat, quam bene edita de Christo prophetia cum lege consentiant.
Non enim est distinctio.) Si sola fiducia requiritur, ubicunque reperta fuerit, illic se proferet Dei benevolentia in salutem. Nullum ergo hic erit discrimen gentis aut nationis. Et addit firmissimam rationem. Nam si is, qui mundi totius est creator et opifex, omnium hominum est Deus: omnibus benignum se exhibebit, a quibus pro Deo agnitus, et invocatus fuerit. Nam cum immensa sit eius misericordia, fieri non potest, quin
