quin se in omnes effundat, a quibus expetita fuerit. Dives hic active accipitur, pro benigno et benefico. Ubi notandum, patris nostri opulentiam largitate non minui ideoque nihil nobis decrescere, quamlibet alios multiplici gratiae suae affluentia locupletet. Non est ergo cur invideamus aliorum bonis, perinde ac si quid nobis propterea deperiret. Tametsi satis valida erat ratio ista: Prophetae tamen Ioelis oraculo eam confirmat: quod, expressa particula universali, omnes pariter includit. Verum ex circumstantia multo melius huc congruere animadvertas. Tum quid de Christi regno illic vaticinatur: tum etiam, quod praefatus iram Dei horribili modo exarsuram, in medio eius ardore salutem pollicetur omnibus, qui nomen Domini invocaverint.
Quomodo ergo invocabunt eum, in quem non crediderint? Quomodo vero in eum credent, de quo non audierint? Et quomodo audient absque praedicante? Quomodo autem praedicabunt, nisi mittantur? Quemadmodum scriptum est. Quam pulchri pedes annunciantium pacem, annunciantium bona. sed non
