Jump to content

Page:P-335.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

des: ubi fides, praecessit semen verbi: ubi praedicatio, illic Dei vocatio. Ita ubi vocatio ita efficax et fructuosa, illic clarum et indubitatum signum est divinae benevolentiae. Inde tandem constabit, gentes non esse a regno Dei excludendas, quas in salutis communionem Deus asciverit. Nam, ut fidei causa apud eas, est praedicatio Evangelii: ita praedicationis causa, est Dei missio, qua voluit in hunc modum eorum saluti consulere. Reliqua nunc seorsum expendamus.


Quomodo invocabunt.) Vult hic coniungere Paulus invocationem cum fide: ut sint profecto res inter se coniunctissimae. Qui enim Deum invocat, se quasi ad unicum salutis portum recipit, et quod certissimi refugii genus est, velut filius in optimi atque amantissimi patris sinum se confert. Ut eius cura protegatur, indulgentia ac charitate foveatur, benignitate sublevetur, virtute fulciatur. Id facere nemo poterit, qui non ante de paterna Dei erga se benevolentia tantam persuasionem animo conceperit, ut ab ea quidvis ausit expectare. Ergo qui Deum invocat, in eo praesidium sibi esse repositum confidat necesse est. Si quidem de ea invocatione hic loquitur Paulus, quae Deo approbatur. Nam hypocritae quoque invocant, sed non in salute, quia sine ullo fidei sensu. E converso autem collige, illam esse demum veram fidem, quae Dei invocatione ex se parit. Fieri enim nequit, ut qui Dei bonitatem gustavit, non etiam perpetuo ad eam votis omnibus adspiret.