Jump to content

Page:P-336.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Quomodo credent nisi audierint.) Non est nostrum, quale libuerit, Deum fingere. Talis ergo eius cognitio habenda est, qualis in eius verbo proponitur: si quis ergo Deum a se ipso bonum concipiat, non erit certa nec solida fides: sed instabilis et fluxa imaginatio. Proinde ad rectam Dei cognitionem verbum requiritur. Verbum non aliud hic posuit, quam quod praedicatur: et haec ordinaria sit, quam eius dispensandi instituit Dominus ratio. Si quis porro inde contendat, Deum hominibus sui notitiam aliter non posse instillare, quam instrumento praedicationis: negabimus illud fuisse ex mente Apostoli: qui tantum in ordinariam Dei dispensationem respexit, non autem eius gratiae legem praescribere voluit.


Quomodo praedicabunt nisi mittantur.) Hoc documentum esse divinae dilectionis significat, ubi genti alicui Evangelii sui praedicatione dignatur. Neque ullum esse eius praeconem, quem non peculiari sua providentia suscitarit. Quare non esse dubium, quin Deus nationem ea visitet, in qua Evangelium annunciatur. Quia autem hic nequaquam de legitima cuiusque vocatione agit Paulus, supervacuum foret hic longiorem de ea sermonem habere.


Quemadmodum scriptum est. Quam speciosi.) Sic in re praesente testimonium istud convenit applicari. Dominus salutem Israeli promissurus, insigni encomio eorum adventum ornavit, qui laetum huius rei nuncium afferrent. Eo igitur ipso declaravit, non minori in pretio haben-