dam esse Apostolicum ministerium, per quod aeternae vitae nuncius nobis adfertur. Inde autem sequitur a Deo esse, quandoquidem nihil est in mundo desiderabile nec laude dignum, quod non ab eius manu proficiscatur. Ceterum hinc quoque discimus, quantopere expetenda res sit bonis omnibus, et quanti aestimanda, Evangelii praedicatio, quae sic ore domini commendatur. Pedes pro adventu accipe, per metonymiam.
Sed non omnes obedierunt Evangelio.) Istud nihil ad eam argumentationem pertinet, quam Paulus in hac gradatione persequi voluit. Ideo neque in conclusione, quae mox sequitur, locum habet. Sed operaepretium fuit Paulo hoc quoque interserere vice occupationis: ne quis ex eo quod dictum erat, verbum praecessisse, ubicunque est fides: reciprocum argumentum strueret, atque inferret, fidem sequi, ubicunque est verbum. Nam ita potuisset Israel gloriari, qui nunquam verbo fuerat destitutus. Oportuit ergo et hoc in transitu indicare: multos vocari, qui tamen electi non sunt. Locum autem adducit ex Iesaiae 53. Ubi propheta oraculum illud praeclarum de Christi morte et regno editurus, cum admiratione praefatur de credentium paucitate: quae talis ei in spiritu apparebat, ut exclamare cogeretur: Domine, quis credidit auditui nostro, id est, sermoni quem praedicamus. Rationem tamen postea notat, cum addit, Brachium Domini cui revelatum est?
