Significat enim non aliter extare verbi profectum, nisi dum spiritus sui luce Deus affulget.
Ergo fides ex auditu.) Ex conclusione videmus quid spectaverit Paulus in serie illa contexenda, nempe ut ostenderet, ubicunque est fides, Deum illic electionis suae signum iam ante prodidisse. Quod benedictionem suam per Evangelii ministerium effuderit, ut mentes fide illuminaret, ac ex ea quoque ad nominis sui invocationem institueret, in qua omnibus salus promittitur. Est autem notabilis locus de efficacia praedicationis: quoniam ex ea fidem nasci testatur. Confessus nuper quidem est, per se nihil proficere: sed ubi Domino operari placet, hoc instrumentum est potentiae ipsius. Praeterea notandum est, non alia quam Dei doctrina, fidem fundari. Quare facessant oportet omnia hominum commenta, ubi de fidei certitudine agitur.
Sed dico, Nunquid non audierunt? Quin imo in omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis verba eorum. Sed dico, Nunquid non cognovit Israel? Primus Moses dicit. Ego ad aemulationem provoca-
