provocabo vos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo vos. Iesaias autem audet, et dicit. Inventus sum non quaerentibus me: conspicuus factus sum his, qui me non interrogabant: de Israel autem dicit. Quotidie expandi manus meas ad populum contumacem et contradicentem.
Sed dico, an non audierunt.) Quandoquidem ex praedicatione imbuuntur hominum mentes Dei notitia, quae eiusdem Dei invocationem ex se generat: Restabat hoc quaerendum, an gentibus non esset annunciata Dei veritas? Quo autem probet, ad eas quoque pervenisse, prophetae testimonium adducit ex Psalmo 19, quod parum in speciem videtur ad rem facere. Propheta enim non de Apostolis illic loquitur: sed de mutis Dei operibus, in quibus ita evidenter elucere dicit Dei gloriam: ut dici possint habere suam quandam linguam, ad Dei virtutes enarrandas. Existimant vero Paulum ad Apostolos per allusionem transtulisse, verum quid animadverto servos Domini maiore ubique religione tractasse scripturas: neque adeo licentiose huc illuc flexisse: non possum persuaderi, Paulum sic abusum esse isto loco. Accipio igitur eius citationem in proprio et germano prophetae sensu: ut tale sit argumentum. Deus iam ab initio mundi sua gentibus divinitatem manifestavit: et si non hominum praedicatione, creaturarum tamen suarum ministerio. Nam etsi Evangelium tunc inter ipsas silebat, totum nihilominus caeli et terrae opificium loquebatur: ac testimonium authori suo reddebat. Apparet ergo Dominum, etiam pro eo tempore, quo foederis sui gratiam in Israele continebat, non tamen ita sui notitiam gentibus subduxisse, quin aliquam semper illis scintillam accenderet: signum ergo fuit, quod illic etiam volebat innotescere.
