This page has not been proofread
Sed dico. An non cognovit Israel.) Intellige hic esse adversae partis obiectionem, nam si inde arguit Paulus, non esse penitus denegandam gentibus Dei notitiam, quod obscure tantum et per involucra se illis Deus indicarit: quid de Israele dicendum erit? Qui enim fit, ut illi hactenus rem sibi procul demonstratam amplectantur: hic autem familiariter perspectam respuat? Id quia parum consentaneum videbatur, in persona Mosis respondet, cuius authoritas omnem absurditatis opinionem tollere poterat apud Iudaeos. Locus est in 32. cap. Deutero. Ubi Dominus edicit, qua ultione vindicaturus sit in populi defectionem: ubi ad
