ubi ad idololatriam declinaverit. Quemadmodum, inquit, novis diis inductis, me ad zelum provocabunt: ita ego quoque novum populum suscitabo, quo ipsi zelo accendantur. Atque ut deos fecerunt, qui dii non sunt: ita gentem constituam ex non gente. Nihil ergo mirum si Dominus, excaecatis Iudaeis, gentes illuminet. Quod autem eo tempore non defecerant Iudaei ad crassam illam et externam idololatriam, nihil ad eos excusandos facit: quia Deum in Christo sibi manifestatum abnegaverunt: quod est ultimum impietatis genus.
Esaias autem audet ac dicit.) Quoniam hoc vaticinium aliquanto clarius est, quo maiorem attentionem excitet, plenum fiducia esse praemonet: ac si diceret, non figurate nec perplexe prophetam fuisse locutum: sed planis et perspicuis verbis gentium vocationem asseruisse. Quae autem paucis verbis interpositis hic separavit Paulus, uno contextu apud prophetam habentur cap. 65. Ubi Dominus ventura tempora pronunciat, quo gratiam suam convertat ad gentes. Et rationem statim subiungit, taedium contumaciae Israelis, quae nimia diuturnitate facta sibi esset intolerabilis. Sic ergo loquitur. Qui de me antea non interrogabant, ac nomen meum negligebant, nunc quaesierunt me (praeteritum pro futuro, ad denotandam vaticinii certitudinem) Qui me non quaerebant, praeter spem et votum invenerunt.
