CAPUT UNDECIMUM.
Dico igitur. Num abiecit Deus populum suum? Absit. Etenim ego Israelita sum, ex genere Abrahae, tribu Beniamin. Non abiecit Deus populum suum, quem praecognovit.
Quae hactenus de Iudaeorum caecitate et obstinatione disseruit, eo spectare videri poterat, ac si Christus, adventu suo, Dei promissiones alio transtulisset, Iudaeis ab omni salutis expectatione exterminatis. Nam itaque obiectionem hoc loco praevenit. Et quod de repudiatis Iudaeis prius tradiderat, ita moderatur, ne foedus, olim cum Abrahamo initum, nunc abrogatum quis putet: aut eius memoriam Deo sic intercidisse, ut Iudaei nunc alienati sint penitus ab eius regno, quemadmodum ante Christi adventum gentes. Id vero negat, ut certe falsum fuisse mox ostendet.
Nam et ego Israelita.) Antequam in causam ingrediatur, obiter exemplo suo probat, quam absurdum sit
