dum sit, putare illam gentem a Deo derelictam. Ipse enim ab ultima origine Israelita erat, non proselytus, aut in Israelis politia recens insitus. Cum ergo inter selectissimos Dei servos merito censeretur, documento erat, Dei gratiam in Israele residere. Conclusionem ergo veluti probatam assumit, quam tamen iusta tractatione postea explicabit. Quod, supra Israelitae titulum, se Abrahae semen vocat, et tribum quoque suam exprimit, eo pertinet, ut habeatur pro germano Israelita. Caeterum propositio quam assumit, duas habet partes. Prior est, quod Deus nequaquam contra foederis sui fidem universam Abrahae progeniem abiecerit. Altera, quod foederis gratia non omnibus carnis filiis debeatur: sed in Dei electionem respiciat. Negat enim Deum abiecisse populum suum: sed quem praecognovit, ne quis, omissa Dei electione, omnes Abrahae posteros sub populo illo comprehenderet.
An nescitis in Helia quid scriptura dicat? Quomodo appellet Deum adversus Israel, dicens. Domine prophetas tuos occiderunt, et altaria tua diruerunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit ei oraculum?
