Reservavi mihi ipsi septem milia virorum, qui non flexerunt genu imagini Baal. Sic ergo et hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae supersunt. Quod si per gratiam, iam non ex operibus. Alioqui gratia iam non est gratia. Si vero ex operibus: iam non est gratia. Alioqui opus iam non est opus.
Quoniam fieri vix poterat, quin graviter offenderentur, quoties intuebantur, quam exiguus esset eorum numerus, qui Christo ex Iudaeis crediderant, nullum melius compendium erat, quam ut averterentur eorum animi ab hac cogitatione. Ad id vero aptissimum erat hoc exemplum, quo utitur. Nam si eximius ille propheta, qui usque adeo luculento spiritu praeditus erat, cum voluit suo iudicio recensere Dei populum, tantopere hallucinatus est: quid nobis eveniret, quorum summa perspicentia, si cum illius iudicio conferatur, mera est hebetudo. Quare ne quid temere hic statuamus: ut Ecclesia putemus concidisse nisi sub aspectum nostrum posita sit, aut numerum electorum pro sensus nostri modulo definire audeamus.
