Jump to content

Page:P-346.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Habet modum Deus sibi non difficilem, nobis absconditum, quo electos suos mirabiliter servet: ubi omnia esse perdita videntur. Hoc igitur est argumentationis filum: in quo illud quoque animadvertas, quod diligenter semper statum sui temporis comparare nititur cum superiorum temporum conditione: ne quid scilicet novi et antea inauditum contigisse videatur. Quod hic habetur in Helia, intellige positum pro in rebus gestis Heliae: etiam si liber regum habeat inscriptionem.


Quomodo appellet Deum adversus Israel.) Id certe argumento est, quanti fecerit Helias dominum, qui pro eius gloria non dubitaverit se adversarium gentis suae constituere, eique imprecari extremum interitum: quod putaret in ea religionem interiisse. Sed in eo fallebatur, quod totam gentem, se uno excepto, eius impietatis damnabat, quam volebat tam severe vindicari. Porro eo loco, quem Paulus citat, nulla imprecatio: sed nuda conquestio habetur. Verum quia sic conqueritur, ut de toto populo desperet, non dubium, quin ita exitio devoveat. Notemus ergo quid peccaverit Helias. Nempe, quod cum impietas passim invaluisset, ac totam pene terram occupasset, opinatus est se relictum esse solum.


Reliqui mihi septem milia.) Utcumque numerum finitum pro indefinito accipias, voluit proculdubio dominus magnam multitudinem notare. Quando