igitur in rebus maxime deploratis tantum valet Dei gratia: ne leviter omnes adiudicemus diabolo, quorum pietas nobis palam non apparet. E converso tamen observemus, quibus indiciis suos electos signet. Nempe qui ne externa quidem simulatione corpus suum prostituerint ad cultum idolorum. Illis enim non animi tantum puritatem tribuit: sed quod etiam corpus ab omni superstitionis immunditia servarint impollutum.
Sic et hoc tempore.) Applicat exemplum ad suam aetatem. Et quo faciat omnia similia, reliquias vocat, prae ingenti scilicet illo numero, cuius ob oculos versabatur impietas. Et eas quidem reliquias, quae Dei gratia superstites maneant. Quemadmodum Dominus dicebat Heliae, se servasse illa septem milia: cum universus populus in idololatriam diffluxisset. Neque simpliciter gratiam dicit, sed nunc quoque ad electionem nos revocat. Pauci ergo servantur: idque divinae electionis beneficio, quae et gratuita praedicatur. Nam electio gratiae, hebraica forma, pro gratuita ponitur.
Si gratia, ergo non ex operibus.) Amplificatio sumpta ex comparatione contrariorum, sic enim habent inter se Dei gratia, et meritum operum, ut qui alterum statuit, alterum evertat. Porro si nulla ope-
