rum consideratio in electione admitti potest, quae non obscuret gratuitam Dei bonitatem, quam nobis tantopere in ea commendatam voluit: viderint Scholastici quid Paulo respondeant, qui causam electionis faciunt, quam in nobis dignitatem Deus praevidet. Nam sive futuris, sive praeteritis operibus locum aliquem dederis: reclamabit semper haec Pauli sententia, quae dicit gratiam operibus nihil facere reliquum. Tametsi autem hic de electione sermo est: quia tamen generalis est ratio, qua Paulus utitur, ad totam salutis nostrae rationem extendi debet. Ut intelligamus toties pronunciari, nulla esse operum merita, quoties salus nostra Dei gratiae tribuitur. Vel potius ut credamus toties in nihilum redigi operum iustitiam: quoties gratia nominatur.
Quid ergo? Quod quaerit Israel, non est assecutus. Electio autem obtinuit. reliqui vero excaecati fuerunt. Quemadmodum scriptum est. Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in
