in hodiernum diem. Et David dicit. Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in offendiculum, et in retributionem ipsis. Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
Quid ergo? quod quaerit Israel.) Quia versabatur hic in difficili quaestione, quasi dubitans interrogat. Hac tamen dubitatione voluit certiorem reddere responsionem, quae mox sequitur. Innuit enim, nullam aliam dari posse. Ea est autem, quod Israel in quaerenda salute frustra laboravit: quia praepostero studio nitebatur: tametsi nullam causae mentionem hic facit: sed quia prius eam expresserat, intelligi certe hoc etiam loco voluit. Perinde enim valent eius verba, ac si diceret. Iam mirum videri non debet, quod Israel, ad iustitiam enitendo, nihil profecerit. Inde autem conficitur, quod de electione continuo subiicit. Nam si Israel merito nihil est consecutus, quid alii? quorum non erat melior
