ingressae fuerint, simul et Iudaei ex defectione se ad fidei obedientiam recipient. Atque ita complebitur salus totius Israelis Dei, quem ex utrisque colligi oportet, sic tamen ut priorem locum Iudaei obtineant ceu in familia Dei primogeniti. Haec interpretatio mihi convenientior ideo visa est: quod Paulus hic consummationem regni Christi designare voluit, quae in Iudaeis minime terminatur, sed totum orbem comprehendit.
Sicut scriptum est.) Iesaiae testimonio confirmat hunc esse finem gratiae, per Christum nobis promulgatae, ut salus Israeli conferatur. Neque tamen ad verbum citat quod est apud Iesaiam. Ille enim dicit, venturum redemptorem iis, qui redierint ab iniquitate. Sed satis est quod ad praesentem causam apposite citavit. Hoc tantum spectemus, quoties per Apostolos adducuntur a veteri testamento probationes, ut accommodate ad praesentem locum citatas ostendamus. Quandoquidem neque aliud voluerunt ipsi, quam digito veluti indicare locos, ut eo lectores remitterent. Porro in hoc vaticinio tametsi liberatio spiritualis Dei populo promittitur: sub quo continentur et gentes, quia tamen primogeniti sunt Iudaei, prophetiam istam in illis vel potissimum compleri decet. Nam et quod universum Dei populum Israelitas scriptura nominat, id fit propter speciale eius gentis in ecclesia excellentiam. Iure igitur ex hoc testimonio
