Jump to content

Page:P-367.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

colligit Paulus, virtutem redemptionis Christi efficaciter apud eos esse exercendam. Quoniam autem Iudaeos quoque obiter docere voluit, quid a suo Messia debeant expectare: et iam unum eius officium ex verbis Iesaiae posuisset, de iniquitate destruenda: adiecit pauca verba, quae videntur ex Ieremia sumpsisse, de remissione peccatorum. Nam istis duobus membris Christi regnum continetur. Venit enim ut gratuita peccatorum remissione nos patri reconciliaret, ac per spiritum suum in vitae novitatem regeneraret.

Secundum Evangelium inimici propter vos. Secundum electionem vero dilecti propter patres. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Quemadmodum enim vos quoque increduli fuistis Deo: nunc autem misericordiam estis consecuti istorum incredulitate: sic et hi nunc increduli sunt, cum estis consecuti misericordiam: ut ipsi quoque misericordiam