citate: sive qui praeest, in studio, sive qui miseretur, in hilaritate.
Iam illud ipsum, quod de limitanda secundum fidei mensuram cuiusque sapientia posuerat, ab omnium fidelium vocatione confirmat: vocati enim sumus hac lege, ut tanquam in unum corpus coalescamus. Quod quidem eam, quae est inter humani corporis membra, societatem ac connexionem inter omnes suos fideles instituit Christus. Et quia in tanta unitate per se homines convenire non poterant, illius coniunctionis vinculum ipse factus est. Quia ergo ea, quae in corpore humano visuntur, ratio in fidelium quoque societate esse debet, eam similitudinem adhibet ad probandum, quam necessarium sit singulos considerare, quid suae naturae, quid captui, quid vocationi conveniat. Porro haec similitudo cum varias habeat partes: hac praecipue parte ad praesentem causam est applicanda. Quod ut distinctas habet facultates membra unius corporis, distinctaque omnia: nullum vero membrum aut omnes simul facultates tenet, aut aliorum munera ad se trahit: sic et nobis varias dispensavit dotes Deus: qua discretione, quae inter nos ordinem servari volebat, instituit: ut secundum facultatis suae modum sibi quisque temperet, neque in alienas se ingerat partes, neque unus omnia simul habere expectat: sed sorte sua
