Jump to content

Page:P-385.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Dei non poterant Christum dicere anathema. Nam cum alibi testetur, spiritum prophetis prophetis esse subiectum: et iubeat priorem, qui loquebatur, tacere, si cui sedenti revelatum fuerit: eadem ratione admonere hic potest eos, qui in ecclesia prophetant, quo suas prophetias ad fidei normam conforment, necubi aberrent a scopo. Fidei nomine significat prima religionis axiomata, quibus quaecunque doctrina deprehensa fuerit non respondere, falsitatis sic convincetur. In reliquis membris minus difficultatis inest. Qui minister est ordinatus, inquit, ministrando munus suum exequatur: nec sibi, sed aliis in eum gradum se assumptum putet. Qui doctrina pollet, eius finem esse sciat, ut ecclesia vere erudiatur. Atque id unum meditetur, ut ecclesiam reddat sua doctrina doctiorem. Doctor enim est, qui ecclesiam verbo veritatis format et instituit. Qui exhortandi virtute pollet, finem huc respiciat, ut efficaciter exhortetur. Habent autem ista officia multam inter se affinitatem, atque etiam connexionem: non tamen ideo desinunt varia esse. Exhortari quidem nemo potest, nisi cum doctrina: Non tamen is, qui docet, protinus exhortandi dote praeditus est. Iam nemo prophetat, vel docet, vel exhortatur, quin ministret: sed satis est, si eam servemus distinctionem, qua et in Dei donis conspicimus, et aptam cognoscimus ecclesiastico ordini.