sulere, aut parva sedulitas ab iis, qui pro salute omnium noctes diesque excubare debent.
Dilectio sit non simulata, sitis aversantes malum, adhaerentes bono. Fraterna charitate ad vos mutuo amandos propensi, alii alios honore praevenientes, studio non pigri, spiritu ferventes, tempori servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, in oratione perseverantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
Nunc de particularibus officiis concionaturus, a charitate, quae est vinculum perfectionis, opportune auspicatur. De ea vero, quod plurimum necesse erat, praecipit, ut, abstersis fucis omnibus, ex pura animi sinceritate oriatur. Est enim dictu difficile, quam sint ingeniosi omnes fere homines ad fingendam, quam vere non habent, charitatem. Neque enim aliis modo mentiuntur: sed sibimet quoque imponunt, quod sibi persuadent, non male abs se amari, quos non modo ne-
