gligunt, sed reipsa abjiciunt. Itaque Paulus non aliam esse charitatem hic pronunciat, quam quae sit omni simulatione vacua. sibi vero facile quilibet testis esse potest, an nihil habeat in recessu cordis, quod charitati adversetur. Voces, boni et mali, quae sequuntur statim in contextu, non habent generalem significatum: sed pro malitiosa iniquitate, quae nocetur hominibus, malum posuit: bonum autem pro benignitate, qua ipsi iuvantur. Estque antithesis scripturae usitata, ubi vitia primum prohibentur, deinde commendantur virtutes.
Fraterna charitate et cetera.) Nullis verbis satis facere sibi potest in exponendo eius dilectionis ardore, quo nos mutuo complecti debemus. Nam et fraternam vocat, et eius affectum στοργήν: quae latinis est pietas. Et sane talem esse oportet, qua filios Dei prosequamur. Id quo fiat, praeceptum subiungit ad retinendam benevolentiam valde necessarium, ut honorem pro se quisque fratribus deferat. Nullum enim est ad alienandos animos efficacius venenum, quam ubi quis contemnui se putat. Quod si per honorem omne genus officii intelligere placet, non valde repugno: illa tamen prior interpretatio mihi magis probatur.
Studio non pigri et cetera.) Hoc praeceptum nobis datur, non modo quia vitam Christianam actuosam esse oportet: sed quia saepe, praeterita utilitate nostra, operas
