non vosmetipsos ulciscentes dilecti, sed date locum irae. Scriptum est enim. Mihi vindicta, et ego rependam, dicit Dominus.
Nemini malum reddentes.) Nihil prope ab eo differt, quod, paucis interiectis, sequitur: nisi quod plus est vindicta, quam istud compensationis genus de quo nunc agit. Nam et malum pro malo interdum reddimus, etiam ubi non exigimus iniuriae talionem. Quemadmodum si maligne accipimus eos, qui nobis non benefaciunt: solemus enim aestimare cuiusque in nos merita, vel certe merendi facultatem, ut apud eos, quibus iam sumus obligati, vel a quibus aliquid speramus, collocemus nostra officia: si quis vero opem suam, cum ea indigeremus, nobis denegarit, ut par pari, quod aiunt, referentes, ubi opus fuerit, non magis adiuvemus eum, quam ab eo sumus adiuti. Sunt et alia eiusmodi exempla, in quibus malum pro malo redditur, sine manifesta ultione.
Providentes bona.) Operam dantes, ut vestra probitate omnes aedificentur. Ut enim necessaria est nobis conscientiae innocentia coram Deo: ita famae integritas apud homines non est negligenda. Nam si Deum in bonis nostris operibus glorificari convenit,
