Jump to content

Page:P-395.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

tantundem decedit eius gloriae, ubi nihil laude dignum in nobis homines conspiciunt. Neque vero tantum obscuratur Dei gloria: sed contumelia etiam illi iniuritur, quia quidquid peccamus, in Evangelii opprobrium imperiti trahunt. Ceterum cum iubemur comparare apud homines bona, simul notandum est, quo fine. Non enim finis est, ut nos suspiciant, ac laudibus ferant. Hanc enim cupiditatem solicite arcet a nobis Christus, cum iubet nos, exclusis omnibus hominibus, Deum unum testem benefactorum nostrorum admittere: sed ut, sublatis in Deum animis, laudem illi referant: ut exemplo nostro ad iustitiae studium excitentur, ut denique bonum suavemque ex vita nostra odorem percipiant, quo ad Dei amorem alliciantur. Quod si ob Christi nomen male audimus, ne sic quidem desinimus inter homines bona providere: sed tunc impletur illud, quod habemur tanquam mendaces, et tamen simus veraces etc.


Si fieri potest quantum in vobis est.) Tranquillitas, et sic composita vitae ratio, quae nos omnibus amabiles reddat, non vulgaris est dos hominis Christiani: huic si studere volumus, non modo summa aequitate, sed summa etiam commoditate ac facilitate moris praeditos esse oportet: quae non modo aequos ac bonos conciliet, sed improborum animos inflectat. Est in hic adhibenda duplex cautio. Ne sic gratiosi esse affectemus,